

Liber Deuteronomii*
Caput 32: Versus 42
Sagittas.Daemones, de quibus ait Job:Sagittae Domini in me sunt[Job, 6.], quasi tantam exercebo vindictam, quae daemonibus quoque posset sufficere.Et de captivitate.Captivorum capita radebantur, qui distrahebantur, et sub corona vendi dicebantur.De captivitate.Caput inimicorum nudatur, quando consilium iniquae mentis vanum esse probatur, quo se impune peccare arbitrabatur. Capita quoque inimicorum sunt magistri, in quos ultio novissima redundabit; unde:Exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum[Apoc. 14.], id est ultio tormentorum usque ad rectores populorum.